- MONOPODII
- MONOPODIIapud Lamprid. in Commodo c. 10. Monopodios et Luscinios, eos quibus aut singulos tulisset oculos aut singulos pedes sregisset, appellabat; sunt Μονόποδες Graecis, aliter Μονοπόδιοι: nam πόδια dixêre diminutive τοὺς πόδας unde et Monopodiae mensae, quae unô solum pede nitebantur. Monopodios autem vocando, quibus singulos pedes fregisset Commodus, per iucum alludebat ad gentis illius appellationem, quibus a natura singuli tantum pedes, quique inde Μονόποδες et Μονόκωλοι: vocabantur, de quibus hic infra. Vide Salmas. Notis ad loc. cit.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.